- WALLERSTENIUM
- WALLERSTENIUMcastrum Germaniae, in Suevia, sub proprio Comite, ex Familia Oetingensi, in qua Fridericus minor natu filius Ludovici, defuncti A. C. 1557. Wallerstenium ramum ex se produxit. Iunctâ enim sibi Euphrosunâ Comite Oetingensi, decessit is A. C. 1579. relictô fil. Wilhelmô, qui obiit A. C. 1582. Pater, ex Ioanna Zollerensi, Martini Francilci (denati 1653. post matrimonium cum Isabella Eleonora helfenstenia contractum) Mariae Magdalenae (uxoris Wilhelmi Marchionis Badensis) Ulrici (denati 1644.) Frideriei Wilhelmi (cui uxor obtigit Rosina Susanna de Trubeneck) et Margaretae (ex.. de Thun matris Guidobaldi Archiepiscopi Salisburgensis) Comitum Oetingensium etc. lineae Wallersteniae. E' quibus Martino Francisco ex uxore praefata geniti sunt Maximil. Ferdin. (A. C. 1639.) Maria Fraucisca (uxor Cratonis Adolfi Ottonis Comitis de Cronenburg et Hohengeroldseck) etc. Comites Oetingae etc. in Balderen. Philioppus Iacobus Spenerus ubi supra, Parte 2. p. 26. et 122.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.